Latin
AURALIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirùm, tametsi figurae Geometricae ea perfectione aequabilitatis, indiuisibilitatis, &similium, quibus definiri etiam vulgò solent, reperiantur solùm in Ideis diuinis (ac proinde solus Deus ad illas attendens agere censeatur perfectissimum Geometram) &taleis neque assequi mens, neque exhibere manus nostra valeat (vt ideò causari solitus sit Plato labefactari Geometriae bonum, cùm illae ex statu intelligibi ad sensibilem demittuntur) Attamen quae sunt immediatè ex Dei manu opera, non possunt non perfectissimè Exemplaris sui perfectionem referre. Vnde est idemmet professus dedisse Deum figuram Mundo &decoram, &sibi congruam (quoniam consentaneum foret, vt quod animal deberet in se animalia omnia continere, eâ esset figurâ, qua omnes continerentur figurae) ac ideò globosum fuisse factum Mundum, vt ipsius extremum paribus à medio radiis attingeretur. Ac adnotari quidem posset, quod nonnulli notant, Platonem ad memoratum respexisse Problema; cùm datis Materia inordinatissima, &Idea pulcerrima, docuit fuisse Mundum à Deo, vt à Geometra praestantissimo, Materiae aequalem, Ideae similem itiz.