# Institutio astronomica 162

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/162

Adjiciendum quin etiam erit circumferri duos Veneri, si verum sit, quod scribitur, obseruatos duos ante paucos menseis à Fontana Neapolitano; qui eximio illo suo telescopio perhibetur etiam in Marte detexisse quasi globulum ad centrum, & proximè oram circulum quasi nigricantem; vti & in Ioue duas, treisve transversas nigricanteis, fasciolas, cuiusmodi nihil nos adhuc potuimus telescopio nostro, Galileano licet, ipsoque praeclaro deprehendere. Vtcumque sit; constare potest, esse Planetas quosdam primarios, ac veluti principes, vt putà Mercurium, Venerem, Tellurem, Martem, Iouem, & Saturnum; quosdam secundarios, ac veluti pedissequos, Lunas nimirùm, tam Terrenam, quàm Iouialeis, quàm caeteras, quae reliquis globis possunt circumduci. Postremò, censuit Copernicus spatium à Saturno ad vsque Fixas interceptum, esse ingens, ac peQuippe & distantiam Fixarum à nè immensum. Terra tantam fecit, vt non modò ipse Tertae globus ad regionem Fixarum collatus puncti instar sit, quod à nemine non admittitur; sed puncti etiam instar sit, quem ipse alioquin Magnum orbem dicit: ipsum scilicet quasi caelum Terrae, siue in quo Terra circuitum circa Solem peragit, cuiusque adeò semidiameter est ipsa inter Terram, Solemque distantia.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
