Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 164
Unproofread scanNot analysed yet
Motus demùm Inclinationis, Declinationisve est ipsa deflexio axis Telluris à parallelismo cum axe Eclipticae, &continentia in perpetuo sui secum, in quo vis situ, parallelismo; ob quem aliunde &semper maneat axi Mundano parallelus, &aequatorem Terrae contineat ipsi aequatori Mundi parallelum: sicque dici hic valeat non tam reuerâ nouus motus, quam quaedam quasi motuum superiorum modificatio. Potest autem eodem proportione modo intelligi fieri, quo, dum puerorum turbo supra planum conuoluitur, circellosque varios cuspide describit, ipse illius axis, tum continet se sibi parallelum, seu in situ semper perpendiculari; tum continet quoque basin turbinis ipsi horizonti semper parallelam. Nimirùm, si in Magno orbe, de quo est paullò antè dictum, concipias tum Eclipticam, tum intersecantem ipsam Aequatorem, cuius planum intelligatur esse in Fixas vsque productum; ac simul Axis per Solem transiens intelligatur in eandem regionem, quo vsque in polos desinat, traductus: finge deinceps Terram esse in principio Arietis, &ipsius aequatorem cum Mundi aequatore, illiusve plano comcidere; erit tunc sanè axis Terrae axi Mundano parallelus. Concipiendum autem praetereà solùm est, ASTROTOMIE Lib. III.