Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 167
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. Quam ob rem de motu, quieteve Telluris, aut Siderum, fidendum sensui non duxerit. VONIAM verò istine motus Telluri competant, an non, in controuersiam vertitur, &res videtur debere sensu, aut ratione dijudicari; ideò statuit Copernicus dirimi hanc litem ex eo, quod sensui apparet, non posse. Siquidem, ipso etiam Aristotele attestante, ad hoc, vt res visa moueri appareat, nihil prorsùs refert, ipsane, an oculus videns moueatur; vtrovis enim modo, motus imputatur rei visae, ab oculo; ac ipsae quoque Philosophus, ad rem monstrandam, vtitur exemplo nauigantium, quibus à portu soluentibus apparet terra recedere; Prouehimur portu; terraeque, vrbesque recedunt. Quocirca, ait Copernicus; ad hoc, vt Astra tendere in occasum appareant, nihil interest, ipsa ne eò reipsâ tendant, an spectatoris oculus, vnà cum Terra tendat in ortum: cum vtrovis modo ea sint apparitura tendere in occasum.