# Institutio astronomica 170

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/170

Vt praetereatur interim, Naturam harmonicè omnia praestantem, non pusillas res ad quietem, ingenteis ad motum; verùm illas potiùs ad motum, has ad quietem comparare. Atque heic quidem id tantò magis, quantò aliunde Terra ex natura figurae suae volubilis est, extremum verò Mundi corpus, cuius figurae exteriùs sit, vt paullò antè dictum, nescitur; cum & eius esse probabile sit, quae sit ad quiescendum, consistendumve maximè idonea. Nam &, quòd alioquin tanta Machina, quantus est totus Mundus, incessanter circumrotetur, & pernicitate quidem inexcogitabili; sola haec Terrae pillula, habita pro puncto, immota consistat, inuariataque maneat; quî haberi congruum, aut concinnum possit? TERTIò, tollitur perpetua violentia inferioribus caelis facta; dum praeter propriam inclinationem, qua in ortum tendunt, principium extrinsecum est, quod vim in regionem oppositam imprimens, ipsos in occasum abducit. Ac si foret quidem violentia naturae inclinatione minor, res videri posset tolerabilis; at illam ita excedere, vt sit in Saturno plusquàm decies millies ac septingenties maior; & tantus hic excessus multiplicetur in Firmamento plusquam octingenties nonagies: quî videatur res posse tolerari?

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
