# Institutio astronomica 176

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/176

Quippe, quod ad Mercurium quidem, Veneremque attinet; non ij alternis in consequentia tendunt, in antecedentia regrediuntur; sed qui spectarentur ex Sole, vt centro suorum motuum, ire semper in consequentia, ac vno tenore Zodiacum percurrere; necesse est nobis, qui extra hoc centrum, extraque ipsorum circumductus versamur, appareant ire, rediréque; & dum nos interim circa idem centrum, sed lentiùs circumducimur, appareant itus, reditusque nunc in his, nunc in illis locis Zodiaci perficere. Cùm Stationes verò perinde in hac, atque in communi Hypothesi intelligantur; non apparere ipsas tamen in excensu, aut ascensu per Epicyclum inter Solem, Terramque contentum; sed potiùs per circulum, cuius centrum sit ipse Sol (adeo vt hi duo Planetae nunc infra, seu citra Solem veniant, nunc tantumdem supra, vltrave eum abeant; quod & Aegyptij veteres, & postea Martianus Capella, aliique nonnulli opinati sunt) tum alia quaedam arguunt; tum ipsae Phases Veneris telescopio obseruatae conuincunt. Venus scilicet apparere plena (proximeve) non potest, cùm vesperi a Sole emergit, & ad Stationem primam tendit; nisi quia vltra Solem facta, hemisphęrium sui (aut quam proximè) illustratum nobis obuertit. Neque dimidiata, cum circiter medias versatur longitudines; nisi quia obuertit dimidium dumtaxat eiusdem.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
