# Institutio astronomica 18

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, AURALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/18

An autem, cùm Geometria non agnoscat corpora plura vocata Regularia, quàm quinque: tribuit Deus illorum formas corporibus quinque Simplicibus Mundi; Cubicam videlicet Terrae, Icosahedricam Aquae, Octahedricam Aëri, Pyramidalem Igni, Dodecahedricam Coelo? Ita quidem ipsemet Plato, Pythagoreos imitatus: vtcumque id esse accipiendum constet, non de figura sanè totali, ac externa; sed aut de Proprietatibus symbolicè significatis, verbi caussâ soliditate, fluiditate, mobilitate, & caeteris, vt vulgaris sententia est; aut de Harmonicis regionum Planetariarum interuallis, vt non desunt, qui autument; aut, citra ambages, de figuris Atomorum, corpusculorumve Δια σμικρότητα, ob paruitatem inconspicuorum, ex quibus Deus vnumquodque corporum primorum contexuerit, vt ille in Timaeo non obscurè insinuat, & nonnulli, quos inter Simplicius, Pachymeriusque, interpretantur. Vtcumque sit autem, & quaecumque habeantur praecipua Mundi corpora; constat profectò posse nihil ipsis regularius formariNam & quam vis non admittatur illa Mundi Anima, quae ἐκ ταυτοῦ, καὶ ἑτέρου, ex Eodem, & Diuerso composita, & quasi tertia Natura facta, contineat in sese rationes harmonicorum numerorum, ipsique adeò accommodetur decantatus ille Quaternio, Sacramentum Pythagorae, & ἀεννέου φύσεως παγὰ, sempiternae naturae fons, propter denarium (& ipsum quidem Principiorum) numerum, quem eius partes iunctae componunt; propterque praecipuas Consonantiae species, quarum proportiones ambitu suo complectitur (cùm quatuor ad duo, & duorum ad vnum sit proportio dupla, qua constat Diapason, seu vocata Octaua; trium ad duo, sesqui altera, qua Dapente, seu Quinta; quatuor ad tria, sesqui.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
