Latin
CAPVT VII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 185
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde &eueniat, vt, dum Aequinoctiale punctum transit in praecedentia (ex quo fuit hic motus ab eo Praecessio, seu Anticipatio aequinoctiorum appellatus) relictae partes Eclipticae, atque adeò stellae Arietis, &aliae, tantumdem transire, siue progredi in consequentia appareant. Quae ille subinde adjecit, ad saluandum partim Inaequalitatem huiusmodi motus Praecessionis aequinoctiorum; partim Variationem obliquitatis, maximaeve declinationis Eclipticae (dum ideò sufficere voluit, vt axis terrenus describeret speciem intortae corollae, hac forma, 8, quod eundo in ortum, &redeundo in occasum, acceleratio, retardatioque illius Motus fieret; &eundo in boream, ac redeundo in austrum, incrementum, decrementumque Declinationis illius crearetur) Quae, inquam, hac de re adjecit, ideò memoratu necessaria non sunt, quòd vtriusque Phaenomeni obseruationes sint incertiores, quàm vt de iis debitè constet, aut immorandum in iis videatur. Satis esto; visum fuisse magis congruum, haec, quae sunt huc vsque relata, in ipsum Terrae globulum, quàm aut in Solem, aut in sphaeram Fixarum immensam referre. Addam-ne autem QVINTò, partim ex hoc motu, partim ex superioribus, visum Galileo fuisse magis congruum, explicare Aestum, seu Fluxum, &Refluxum Maris; quam illum referre ad influxum Lunae, aut ad aliam quam libet excogitatam hactenus causam?