# Institutio astronomica 190

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/190

Scilicet viae Planetarum (quas nempe corporibus suis per aetherea spatia describunt, etiam dum vehis reuehique per Eccentricos, & Epicyclos supponuntur) obseruatae Ellipticae sunt; eo ferè modo, quo circa Lunam superiore libro insinuatum fuit: tametsi ita exigente facilitate calculi, intelligantur etiam Ellipses in Eccentricos, Epicyclosque reduci. Quod additur TERTrò, futurum, vt neque ijdem Planetarum Adspectus sint; neque eorumdem Latitudines; neque speciatim Lunae Phases, ipsiusque, ac Solis Eclipses perinde appareant, &c. Respondent, ista, & caetera perinde prorsùs apparitura; quandò, licet ipsa sit Terra, quae reuerâ describat Eclipticam; & Sol tamen est appariturus eam describere; & planetae caeteri, dum percurrent Zodiacum, videndi sunt variè cum ipso, ac inter se configurari, discedereque ab Ecliptica, seu latitudinem sortiri.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
