# Institutio astronomica 191

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/191

Et quia Luna semper circa Terram feretur in orbita propria, quae perinde Eclipticam in oppositis Nodis secet; perinde prorsùs Phaseis subibit; & Soli conjuncta, aut opposita perinde apparens, perinde Eclipsin patietur, aut non patietur, opposita cùm erit; ac perinde creabit, aut non creabit in Sole, cùm erit conjuncta; absque vllo discrimine. Quòd subjicitur QVARTò, deridiculum esse, Terram, Elementorum faecem, caeleste corpus existimari, ac planetarum vnum censeri: Respondent, Terram non esse magis reputandam Mundi faecem, quàm Martem, aut anium planetam: Nam & quamvis luce careat, carere tamen caeteros quoque; &, si caeteri luce Solis splendeant, eandem pariter & ipsam splendere. Non esse eam minùs globosam, quàm illos; vt proinde per aetherea spatia circumduci perinde valeat. Non esse molis incongruae: cùm, vt minor aliquibus, ita maior caeteris sit. Et quamvis superficiem inaequabilem, asperatamque habeat; habere tamen & ipsam Lunam, vt Telescopio conuincitur: & habere caeteros quoque non esse improbabile, vel ex eo, quòd plusquàm ex vno sui puncto lucem Solis ad nos reflectant; ac aliunde obtusè luceant, neque Fixarum instar scintillent, tanquam maiore radiorum parte ob amfractus varios, aliò, quàm versum nos deflexa. Imô & quamvis generationes, corruptionesque in Terra fiant: non posse probari, quin fiant similiter in caeteris; tametsi ipsas non magis videamus, quàm videri possent ex Luna, & caeteris eae, quae in Terra fiunt. Si fiant, non posse proptereà ipsos reputari imperfectos: quoniam imperfectio est quidem posse vnam rem quampiam corrumpi, siue esse desinere, non autem manendo incolumem, posse ex corruptione quorundam, alia, aliaque progenerare.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
