# Institutio astronomica 192

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/192

Esse sanè longè maiorem in ipsa Terra perfectionem parturire hanc tantam florum, aliarumque rerum elegantiam, cùm id citra vllum molis suae detrimentum faciat; quàm si corruptione immunis, absque vlla prorsus suae superficiei immutatione perseueraret. Ad haec, non modò Terram, & Lunam commutare vices, dum sese vicissim obscurant, & illuminant; sed etiam quicquid Venus, aut Mercurius apparent Terrae, apparere Terram Marti, Ioui, & Saturno. Et quicquid Mars, Iupiter, aut Saturius Terrae apparent, Veneri, & Mercurio Terram apparere; hoc est, quod attinet ad motum, formamque ipsius; quòd ad magnitudinis variationem, quod ad Phaleis, & caetera. Quod reputatur QVINTò inconcinnum, immensam adeò habere illam Fixarum à Terra distantiam, vt totus iste Magnus orbis puncti instar habendus sit: Respondent; cùm nulla sit ratio, nec sensu facta obseruatio, quae eam minorem esse conuincat; & ex ipsa aliunde supposita, Phaenomena omnia concinniùs saluentur, quàm dum minor, iuxta vulgarem opinionem, supponitur; ideò non videri eam iure inconcinnam existimari. Nam quòd vastitas quidem tanta reputetur superflua; videri illos, qui ita sentiunt, esse summi Opificis magnificentiae iniurios; dum non capientes, quorsùm Deus tam amplum Mundum fecerit; eius potentiam, sapientiamque ad sui captus, &, vt sic dicam, ad suae parsimoniae angustias deducunt.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
