# Institutio astronomica 196

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/196

Deinde, non ideò dissipari Terram, quòd quemadmodum parteis sui omneis ab intimis, ad extimas vsque magnetica vi continet; ita moueat sese, & conuehat ipsas, veloci quidem, sed vniformi tamen, & aequabili, placidoque motu; non autem ita, vt vel subsultet, vel impingatur in aliquid, à quo succussa parteis exturbet, pellatve à se, alioque, & citiùs, quàm quò ipsa tendit, praejiciat. Ad- haec, quòd Aër quoque sit, ex ante dictis, terrenae materiae, & solidiorem ipsum globum, lanuginis instar circumvestiat; ideò ipsum vna cum Terra ita circumferri, vt nos intra ipsum degentes, vnaque translati, eum non proscindamus, neque quasi ventum factum persentiamus. Et denique tamen, quoniam Aër fluxibilioris est substantiae, neque tam velociter abripitur, ac solidus interior globus; heinc esse videri, cur sub Aequatore, & circiter ipsum, quà motus Terrae in ortum velocissimus est, aër sic resistat, inque occasum veluti eat, vt Nautae illum quasi ventum & indesinentem, & aequabilem experiantur. Ne quidpiam dicatur de Mari, quod ob sui quoque Dized by Google nigi fluxibilitatem non nihil retardatum fluat, & ex sui cumulatione, objectuve littorum refluat, vt paullo antè attigimus. QVARTò illud, quòd nullum corpus aut sur sùm emissum, aut supernè dimissum, ad perpendiculum caderet, si dum esset per aërem, locus Terrae, cui immineret, perinde subduceretur, ac emissae sursùm sagittae, dum nauis transfertur, subducitur puppis è qua emissa fuerit.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
