Latin
CAPVT IX
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 197
Unproofread scanNot analysed yet
Sed respondent, Primùm, falsum esse sagittam sursùm directè è puppi emissam, in puppim non re, cidere; vtcumque id hactenus fuerit, sed ab inexpertis scilicet, objectum. Nempe causam esse, quòd nauis motum suum imprimat rebus omnibus, quae ipsâ vehuntur, ac ipsarum interuentu mobilibus omnibus, quae mittunt, aut dimittunt ipsae. Et ex hoc fieri, vt dum arcus motum sagittae imprimit sursùm, imprimat simul motum prorsùm, quem ipse interim à naui, aut ab homine, ab eadem naui transvecto habet; sicque sagitta, dum est per aërem, immineat semper puppi, &in eam tandem recidat, propter huiuscemodi motum. Simile porrô esse, non modò, dum quis è pterna, seu pede mali, lapidem projicit in carchesium; verùm etiam, dum lapidem è carchesio dimittit in pternam. Is enim lapis neque dimissus ex parte puppis à malo deseritur, neque dimissus ex parte prorae, a malo attingitur; sed perinde in pternam, ac si nauis quiesceret, cadit. Nimirùm, quia licet dimittens nullum motum sibi proprium adhibeat, imprimit tamen geBb.