Latin
ASTRONOMICAE
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 20
Unproofread scanNot analysed yet
Et Sensibilem quidem esse eum, qui hactenus descriptus est, quatenus planities apparet; Rationalem verò eum, qui appareret, si terrâ bisectâ, &altero dimiAeriam exis dio euanido facto, e cenLoti Rational tro circumspiceretur. Intelligi vtrumque licet ex Figura apposita, in qua circulo interiore referente Terram, exteriore Caelum, linea per centrum transiens repraesentat Rationalem, &quae superficiem contingit, Sensibilem. Ambae autem parallelae in caelum vsque producuntur; vt intelligamus acceptum in caelo tantum interuallum, quanta semidiameter terrae est, habitum iri quasi punctum (lineis putà coire visis, ob immensam distantiam) sicque stellam in eodem loco visum iri, siue ex terrae superficie, siue ex eius centro videatur.