# Institutio astronomica 201

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/201

Nempe aër etiam cum Terra translatus fulcimenti loco est, cui illae innixae motus suos instaurent, vt esse possunt scamna transtris imposita, per quae ille dissultet. Denique, vt res meliùs concipiatur, considerandos esse pisceis intra aquam cuppa contentam, quam transferat nauis. Quippe, vt pisces vnà cum aqua motu generali nauis transferuntur, & interim tamen perinde aut haerent, aut huc illuc varie mouentur intra cuppam, ac si aqua quiesceret, neque cum naui transueheretur; sic aues, & quaecumque alia in aëre sunt, ita motu Terrae generali transferuntur, vt perinde aut haereant, aut quolibet versùm per aërem moueantur, ac si aër quiesceret, neque cum Terra transferretur.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
