# Institutio astronomica 202

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/202

CAPVT X. Quid ad ea, quae ex S. Scriptura. QVAE demùm loca Scripturae Sacrae objiciuntur, eiusmodi sunt, vt videantur quietem Terrae partim expressè asserere, vt illa, Terra in aeternum stat; &, fundasti Terram super stabilitatem suam, &c. vel tacitè, quatenus motus non Terrae, sed Soli tribuitur, vt illa, Oritur Sol, & occidit; &, Regressus est Sol decem lineis; &, Sol contra Gabaon ne mouearis, &c. Verùm respondent illi, imprimis; Scripturae Sacrae scopum non esse, vt homines aut Physicos, aut Mathematicos efficiat; sed vt pios, & ad salutem, seu gratiam, gloriamque supernaturalem comparatos reddat. Quare & loqui eam de rebus, quatenus apparent omnibus vulgò hominibus; vt quoniam sua salus omnium interest, intelligi ab omnibus possit. Parùm curare ipsam proinde, quales res in se, & reuerâ sint; cùm erudiendis alioquin ad salutem hominibus, vulgares de rebus notiones sufficiant. Nempe, nisi plaeraque loca hoc modo exposuerimus; hoc est, dixerimus Scripturam ad vulgi captum se demisisse, Scriptores. ve Sacros sese temperasse, accommodasseque rudi populo; futuros nos procul à germano sensu, quo Spiritus Sanctus intelligi voluit. Ac ne longè ab argumento, quod sit prae manibus, abeatur; Reputare Scripturam Sacram parùm interesse, Terra-ne cum Caelo collata punctum sit, an non: Ac ideò de Caelo, Terraque, vt de duabus Mundi partibus insignibus loqui; quoniam tales esse videantur, dum Caelum, vt fornix, Terra, vt tabulatum Mundani aedificij apparet.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
