Latin
CAPVT X
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 203
Unproofread scanNot analysed yet
Ac rursùs, parùm interesse, Minimae ne stellae in Firmamento lucentes maiora sint luminaria, quàm Luna, annon: atque idcirco loqui de Luna, vt de luminari secundum Solem magno; quoniam Luna, vtcumque minor, minusque in se lucida, quàm stellae; ob viciniam tamen &maior, &liore luce illustrans apparet. Eodem ergo modo Scripturam reputare, parùm referre, Terra-ne moueatur, Sol verò quiescat, annon; ac propterea loqui de Terra, vt quiescente, quoniam quiescere; &de Sole, vt moto, quoniam moueri nulli non apparet. Quare &posteriora quidem illa loca paucis expediri; Sapientem scilicet, cùm dixit, oriri Solem, &occidere; contendisse solùm significare vicissitudinem in ortu, occasuque Solis apparentem; seu foret deinde Terra, seu Sol, cuius motu contingeret. Et Prophetam, cùm dixit, Solem regressum decem lineis; aliud nihil voluisse, quàm quod apparuisset intelligi; seu Solis, seu Terrae fecisset regressio. Et Patriarcham, Solem non moueri cùm iussit; id solùm curasse, vt Sol appareret supra Terram consistere; seu Sol demùm pforet, seu Terra, cuius statu id praestaretur. Posse addi circa priora, intelligenda illa videri, non de eo statu, qui motui, sed de eo, qui exsolutioni, corruptioni-ve opponatur. Et cùm verba praesertim illa, Terra in aeternum stat, in ore sint omnium, adnotandum esse locum integrum his exstare verbis, Generatio praeterit, &generatio aduenit; Terra autem in aeternum stat.