# Institutio astronomica 21

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/21

Is diuidens Mundum in duo Hemisphaeria, quorum alterum Orientale, alterum Occidentale sit, ideò Meridianus vocatur, quòd quoties Sol ad ipsum emergit, Meridies creetur; distans nempe tunc aequis interuallis ab ortus, & occasus punctis; vt proinde quantum ab ortu transactum fuerit temporis, tantum transigendum ad occasum restet. Praetereo autem vt pars Meridiani superior diurnum tempus in duas aequaleis parteis diuidit; ita inferiorem in duas aequaleis nocturnum secare. Quòd sit porro in Sphaera Meridianus immotus, repraesentat quidem specialis cuiusque loci Meridianum, qui ipse quoque est inuariatus; verùm quia quoties seu in ortum, seu in occasum deflectimus, sub nouis, nouisque Meridianis sumus; idcircò plureis, ac varios Meridianos non repraesentat, nisi quatenus Sphaetae reliquae emotione fit instar plurium. In ortum verò, seu occasum dico; nam si quis directè in Boream, Austrumve iter fecerit; erit illi semper idem Meridianus.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
