# Institutio astronomica 210

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, II MEMINOMINEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/210

Nimirùm Tycho maximè fuit, qui solidas sphaeras confregit, deturbauitque ex aethere; postquàm Digitized E pogle Cometas traijcere per aetherea spatia vt obseruauit, sic demonstrauit primus; ac Mercurium, & Venerem vltra, ac citra Solem ferri deprehendit; aliaque huiuscemodi: interim autem censuit fusam esse per illa spatia tenuissimam quandam, & purissimam, fluxibilissimamque substantiam, quam & dixit Auram aetheriam. Deinde, Tria quaedam mobilia ferri circa Terram, tanquam circa centrum; Lunam quidem proximam, motu menstruo; Solem remotiorem, & quasi medium, motu annuo; Firmamentum, seu sphaeram Fixarum remotissimam, motu illo lentissimo viginti quinque millium annorum.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
