# Institutio astronomica 211

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, II MEMINOMINEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/211

Ad haec, Quinque Stellas Erranteis motus specialeis circa Solem, tanquam circa centrum obire; Mercurium scilicet trimestrem, Venerem octimestrem, Martem biennem, &c. & ea quidem lege, vt Sol annuo motu Zodiacum percurrens, illos omneis circumvehat; ac ipsi interim Mercurius, & Venus, suis circa illum reuolutionibus, non complectantur Terram; complectantur autem suis, Mars, Iupiter, atque Saturnus; & Mars speciatim fiat interdum Terrae propior, quàm ipse Sol. Postremò, cùm nullam heic fieri motus diurni mentionem videas, intelligendum esse videtur, tria illa eadem Mobilia, Lunam, Solem, Sphaeram Fixarum, dum suis illis motibus secundum Zodiacum feruntur, volui interim dietim in occasum, veluti per se: Quinque autem stellas Erranteis, praeter motus proprios circa Solem; & secundum Zodiacum, ferri etiam dietim in occasum; non per se, sed traductas a Sole, qui sit ipsis vice primi Mobilis.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
