# Institutio astronomica 217

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/217

Quod subijcitur verò de impressione, quae non possit mobilibus Firmamento inferioribus, ob interceptorum spatiorum fluiditatem fieri; aut talem nullam impressionem esse omninò necessariam, si motus quidem inferiorum mobilium secundum spiras fieri censeantur; aut etiam tam posse impressionem ipsis Planetarum globis fieri, etiam seclusis solidis sphaeris, & per spatia liberrima; quàm fieri ab ipsis Copernicanis admittitur, dum radiis à Sole emissis circumagi posse Planetas, in liquidissimo aethere pariter versanteis, admittunt. TERTIO; inconcinnum esse admodùm, compaginem illam Planetarum totam dietim veluti luxari, tum circa ipsam Terram, tanquam circa centrum non suum; tum sub ipsa Fixarum sphaera, à qua inaequaliter absit, seu eui concentrica non sit. Verùm Respondent, nihil esse posse in eo opere inconcinnum, quod sapientissimus Opifex dispofuit. Quippe neque fieri vllam luxationem, cùm Planetae a Sole circumducuntur circa centrum non suum, vt reputari posset, si quapiam grauitate distraherentur, & pars maior compaginis ex vna Terrae parte, ac pars minor ex alia non possent velut aequilibrari: Neque à nemine non admitti esse Planetarum circuitus respectu sphaerae Fixarum Eccentricos; cùm & aliunde ipsa Planetarum compages ita circa Tetram dietim reuoluatur, vt quaelibet ipsius pars concentricum illi circulum describat.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
