# Institutio astronomica 218

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/218

Non esse verò, quod praetereà vrgeri potest, insolens, Planetas, donec circa Solem specialeis motus obeunt, adeò interim detorqueri, vt abducti motu rapidissimo adigantur ad peragendum diurnas illas circuitiones; Quippe & secundum Ptolemaicos, Planetas proprios obeunteis motus, à mobili interim alio diuerti, atque abripi: & secundum Copernicanos, ipsam speciatim Terram, dum motu sibi proprio circumducitur, deduci, interim, abripique alio à Sole, per radios emissos impresso. Quo modo quoque & ipsam Lunam, dum Terrae circumducitur, simul cum ipsa interim per Zodiacum à Sole transferri; & Planetas etiam, Lunulasve Iouialeis, dum ipsi Ioui circumferuntur. POSTREMO, esse prorsùs improbabile, inane esse illud tantum inter Venerem, Martemque interstitium; & spatio tanto habito, non posse adhuc Martem eatenus abduci, vt ipsius circuitus non intersecet circuitum Solis. Verùm Respondent; vt Conditor Mundi fecit interstitia Fixarum adeò inter se inaequalia; sic fecisse illum vt spatia inter Planetas inaequalia forent. Nempe varietate res gaudent, & Mundi perfectio in ea sic consistit; vt deberet potiùs videri improbabile, nisi talis varietas in rebus naturae obseruitaretur. Sectionem porrô illam circuitus Solis a circuitu Martis, nulli esse obstaculo; tum quia huiusmodi circuitus per liberrima spatia sunt, ac mente dumtaxat cernuntur; tum quia non possunt vnquam Sol, & Mars sibi ad ea loca inuicem occurrere; quoniam Mars in ipsis non est, nisi dum est Acronychus, seu circiter ipsam sui cum Sole oppositionem. Et sic illi quidem sententiam defendunt.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
