Latin
INAVGVRALIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Vegetabilia quod spectat; Geometrica sanè est Seminea vis, quam Deus initio impressit, dum iussit Terram germinare herbam virentem, &facientem semen, &lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso esset. Non enim potest Imperator Geometricè, ac scitè magis milites componere, ordinesque, &aciem instruere, quàm haec vis parteis plantae omneis, carumque functiones, quasi pensa quaedam distribuit. Heinc nempe sunt distinctae illae, vt secundum totas, sic secundum parteis, plantarum figurae; &distincti etiam, statique ordines, ac numeri, quibus in cauleis pullulant, finduntur in ramos, panduntur in folia, excrescunt in fructus: &tanta quidem concinnitate, vt turbinatis, orbiculatis, angulosis, cylindricis: vt vmbellatis, racematis, spicatis, iubatis; vt galeatis, vmbilicatis, lunulatis, campanulatis; vt crispatis, aculeatis, denticulatis, laciniatis; vt triphyllis, pentaphyllis, heptaphyllis, hecatomphyllis; vt monostichis, dystichis, tetrastichis, hexastichis; atque id genus innumeris, nihil ex cogitari elegantius possit. Ne proportionem memorem, qua vnaquaeque attemperatur vt laeta suo solo, caeloque proueniat; vt si aliundè sit imbecillior, aut firmetur geniculis; aut clauiculis, quasi manibus fulcimenta corripiat: aut hamulis cuilibet rei, quam contigerit, adhaerescat: vt donec foetus sunt teneriores, ipsos pulpis corticibus, siliquis, vtriculis, calyculis, glumis; imô etiam spinis, aristis, aliisque id genus decentissimè figuratis communiat.