# Institutio astronomica 23

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/23

Septembris eum secans (nempe quà principia Signorum Arietis, & Librae sunt) duo creet Aequinoctia, exaequet ve nocteis diebus, ob aequalem moram supra, infraque horizontem; quatenus sectus ab horizonte Aequator in duas abit parteis, alteram superiorem, alteram inferiorem, constanter aequaleis. Vides obiter, nomine Diei heic intel igi moram Solis supra horizontem; nomine Noctis moram infra: nempe quod vocant tam matutinum, quàm vespertinum Crepusculum, computari in noctem solet. Reticendum autem non est, esse Aequatorem praecipuam Temporis mensuram, quatenus ipse praecipuè est, penes quem primi Mobilis reuolutio attenditur: Adeò vt, si integra, seu 360. graduum (cum addita particula, de qua infra) reuolutio sit, duratio sit vnius diei (sumpto iam nempe die alio sensu) Sin partis solùm vigesimae, quartae, siue graduum 15. duratio sit vnius horae; atque ita de caeteris. CAPVT VIII. De Tropicis. X quatuor circulis Aequatori parallelis, duo, qui heinc inde in Sphaera propiores sunt, Tropici sunt. Repraesentant illi in caelo duos circulos à Sole descriptos; vnum cùm accessit maximè ad Boream; alterum, cùm discessit maximè ad Austrum; vnde & propter τοιπὰς conuersiones, dicuntur τοπωὶ, quasi Conuersorij, quòd Sol, vbi ab Aequatore ad ipsos vsque promotus est, non progrediatur vlteriùs, sed redeat versis Aequatorem.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
