# Institutio astronomica 30-2

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, INAVGVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/30-2

Nemo Sionitam, qui inter primos nominandus ruerat, eiusmodi esse, qui Arabas ipsos docere Arabismum possit. Cogitanti, inquam, haec mihi, quid esse putas animi, Eminentissime Cardinalis; nisi quòd tibi dum obsequor, & Regi Christianissimo, quam te Suasore censuit, mandauitque, operam praesto, Spes est, vt Deus ter optimus obedientiam magis, quam sacrificium probet, ac ideò mihi, quod in me erit, facienti non deneget gratiam? Quod superest; cum Regium sit, quo deinceps defungor munus, finem dicendi non antè facio, quam ἐυχοριστικὸν spersoluens Regi optimo maximo, apprecer ipsi omnimodam (quod totis sanè viribus, plenisque votis facio) apprecer, inquam, omnimodam à Rege Regum foelicitatem. Et quàm sit quidem reliquo Imperij decursu foelix exstiturus, angurari vel ex eo licet, quòd omnia iam hocce triennio prosperè adeò successerint. Scilicet cor Regis in manu est Dei, neque abbreuiata est manus Domini, vt minùs deinceps de Sion tueatur ipsum, minùs consilium eius confirmet, minùs de Sancto auxilium mittat, minùs euenta omnia fortunet. Natus inter lilia, crescit inter lauros, & palmarum victricium proceritate obumbratur: Ecqua proinde opima spolia relaturus olim non sit, vbi ad Heroum peruenerit robur? Ecqua non domiturus monstra, qui etiam in cunis, vt Hercules alter, facinora adeò gloriosa patrârit?

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
