# Institutio astronomica 31

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/31

Sunt & variae praetereà denominationes Signis attributae, maximeque ab Astrologis; nam (caetera inter; accipiendo illa ab V, tribus quibusque intermissis, v. Q. I dicuntur Signa Ignea, Calida, Cholerica; 8. p. 2. Terrea, Sicca, Melancholia: a. m. vi. Aërea, Humida, Sanguinea; &. m. X. Aquea, Frigida, Phlegmatica; ac dicuntur adeò v. Q. 9, constituere Trigonum igneum; v. p. 2. Terreum; x, v. et Aëreum; B, p. ) Aqueum. Sic alia dicunt Masculina, alia Foeminina; alia Humana, alia Bruta; alia Foecunda, alia Sterilia; alia Pulcra, alia Deformia; alia Diurna, alia Nocturna; alia Planetarum Domos, alia Exsilia; alia eorundem Exaltationes, alia Casus; & alia id genus complura, quae attingere nihil est necesse. Adnotare praestat Solem ingredi mense quolibet in speciale Signum, vt putà Martio in V. Aprili in 8. Maro in 2 atque ita porrô, quo vsque Februario ingrediatur in X Vt noscatur autem, quo circiter die hic ingressus fiat mense quolibet, notari carmina haec possunt. Limor mente latens insultat honoribus, horret Grandia gesta, horrens insigni laude notatos. Nimirùm, si hasia dictiones in 12. menseis sic tribuas, vt prima Martio, secunda Aprili, tertia Malo, caeterae caeteris ex ordine respondeant; & attendens quota in Alphabeto sit prima cuiusque litera, totidem ex 30. vnitates detrahas, numerus residuus indicabit diem ingressus in Signum. Exempli enim causâ, quia Martio dictio Liuor respondet; & prima eius litera L in Alphabeto decima est; subtrahe 10. ex 30. & remanentia 20. indicabunt Solem ingredi in Signum V die 20. mensis Martij. Ac pari ratione litera M vocis secundae respondentis Aprili, monstrabit II. ex 30. detractis, Solem ingredi in die Aprilis 19.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
