# Institutio astronomica 37

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/37

CAPVT XIV. De Circulis itidem alijs, vt Declinationis, ac Latitudinis: vbi & de Ascensione, ac Longitudine Siderum. PRAECIPVE verò cognitu necessarij sunt, qui circuli Declinationis, & Latitudinis appellantur. Et Declinationis quidem circuli ij sunt, qui per polos Mundi ducti, secant Aequatorem ad angulos rectos. Cùm enim Siderum Declinatio computetur ab Aequatore, tendendo in polum Mundi alterutrum; perspicuum est Declinationem cuiusque Sideris, alteriusve caeli puncti, nihil esse aliud, quam cuiusque horum circulorum arcum, qui inter Aequatorem, & tale Sidus, aliudve punctum intercipitur. Constat autem Declinationem esse proinde duplicem; aliam Borealem, aliam Australem; provt scilicet id punctum, aut Sidus, ad Boream, Austrumve 1–στε ῥροτι. c. p. 31. Aequatoris est. Sic in subjuncto schemate, cùm AB sit Aequator, C polus Mundi Boreus, D Austrinus; CADE colurus Solstitiorum, CED Colurus Aequinoctiorum; erunt tam ipsi Coluri, quàm Circuli CFD. CGD, CHD, CID Declinationum circuli; ac Stellae K Declinatio (& Borea quidem erit arcus HK; Stellae L, Declinatio (& Australis quidem, arcus IL. Parique modo punctorum Solstitialium M, & N, Declinatio erit, Borea quidem BM, austrina verò AN.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
