# Institutio astronomica 40

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/40

Declinationem, quam Latitudinem non posse excedere gradus 90, siue quadrantem circuli; quòd vtraque terminetur heisic inde ad oppositos polos; cùm tamen tam Ascensio recta, quàm Longitudo excurrant ad vsque 360: videlicet secundum totum tam Aequatoris, quàm Eclipticae ductum, quovsque discessione facta ab initio V, ad idem redeatur. Praetereo item facilè caueri aequiuocationem, qua Geographi voces Longitudinis, Latitudinisque vsurpant; quippe aduertendum solummodò est, dum ipsi quoque in Terra Aequatorem, & Meridianos, seu circulos transeunteis per polos designant, Longitudinem ab ijs dici, quam heic Ascensionem rectam dicimus; Latitudinem, quam Declinationem. CA

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
