Latin
CAPVT XV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 43
Unproofread scanNot analysed yet
In Recta sunt Sphaera, qui directè sub Aequatore habitant; in Parallela, qui directè sub polis; in Obliqua, qui degunt in locis inter Aequatorem, &altervtrum polum intermedijs. In Recta perpetuum aequinoctium est, seu tam dies, quàm nox est semper 12. horarum; quòd Sol vbicumque in Zodiaco sit, tantum temporis supra, quantum infra horizontem moretur; vt potè omnibus eius circuitibus (siue parallelis quasi circulis) ab horizonte constanter bisectis. In Parallela dies perseuerat totos sex menseis continuos; &nox etiam continuos sex: quòd Sol, vt supra Aequatorem, ita &supra horizontem totos sex menseis maneat (idque dum per treis gyrando ascendit, &per treis descendit) ac infrà consimiliter. In Obliqua, inaequalitas est dierum, &noctitam; quòd ab vsque Aequatore versus polum eleuatum, arcus diurni Solaris motus (ij nempe qui sunt supra horizontem) sint semicirculo majores; &nocturni versus depressum, minores. Atque ita quidem, vt cirra (v. c. )Aequatorem, maximus dies, qui contingit Sole exsistente in principio e, euadat sensim, tendendo nos versum, horarum 13. 145, sitque heic Parisiis 16 ac porrô pergat fieri 17, 18, &c. quo vsque degentibus sub Polari circulo (vbi ipse Tropicus es est apparentium maximus, horizontemque adeo stringit) sit horarum 24. Cùm &exinde procedendo mora Solis supra horizontem plurium, pluriumque dierum euadat, &fiat etiam mensis vnius, &duorum, &trium, &quatuor, &quinque, &sub polo denique sex. quod eodem proportione modo concipiendum est circa noctem, exsistente Sole vltra Aequatorem.