# Institutio astronomica 43

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/43

In Recta sunt Sphaera, qui directè sub Aequatore habitant; in Parallela, qui directè sub polis; in Obliqua, qui degunt in locis inter Aequatorem, & altervtrum polum intermedijs. In Recta perpetuum aequinoctium est, seu tam dies, quàm nox est semper 12. horarum; quòd Sol vbicumque in Zodiaco sit, tantum temporis supra, quantum infra horizontem moretur; vt potè omnibus eius circuitibus (siue parallelis quasi circulis) ab horizonte constanter bisectis. In Parallela dies perseuerat totos sex menseis continuos; & nox etiam continuos sex: quòd Sol, vt supra Aequatorem, ita & supra horizontem totos sex menseis maneat (idque dum per treis gyrando ascendit, & per treis descendit) ac infrà consimiliter. In Obliqua, inaequalitas est dierum, & noctitam; quòd ab vsque Aequatore versus polum eleuatum, arcus diurni Solaris motus (ij nempe qui sunt supra horizontem) sint semicirculo majores; & nocturni versus depressum, minores. Atque ita quidem, vt cirra (v. c. ) Aequatorem, maximus dies, qui contingit Sole exsistente in principio e, euadat sensim, tendendo nos versum, horarum 13. 145, sitque heic Parisiis 16 ac porrô pergat fieri 17, 18, &c. quo vsque degentibus sub Polari circulo (vbi ipse Tropicus es est apparentium maximus, horizontemque adeo stringit) sit horarum 24. Cùm & exinde procedendo mora Solis supra horizontem plurium, pluriumque dierum euadat, & fiat etiam mensis vnius, & duorum, & trium, & quatuor, & quinque, & sub polo denique sex. quod eodem proportione modo concipiendum est circa noctem, exsistente Sole vltra Aequatorem.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
