Latin
CAPVT XVI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 45
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum verò, cùm ab vsque Thalete, Temperatae, &Frigidae separarentur per Polareis, quales sunt superiùs descripti, iuxta Veteres: primum memorari Posidonium, qui separarit per Polareis, quales in Sphaeris iam habentur; sicque eas fecerit constanteis, cùm priùs, provt varia erat Poli altitudo, aut dilatarentur, aut contraherentur. Cùm ipse porrô Terrae globus caelo subiaceat vndique; idcirco sunt eaedem Zonae ipsi Terrae attribuitae, iuxta illud Ouidij, Vtque duae dextra caelum, totidemque finistra Parte secant Zonae, quinta est ardentior illis: Sic Onus inclusum, &c. Quin etiam Zonae Terrenae sunt, quibus propriè