# Institutio astronomica 45

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/45

Notandum verò, cùm ab vsque Thalete, Temperatae, & Frigidae separarentur per Polareis, quales sunt superiùs descripti, iuxta Veteres: primum memorari Posidonium, qui separarit per Polareis, quales in Sphaeris iam habentur; sicque eas fecerit constanteis, cùm priùs, provt varia erat Poli altitudo, aut dilatarentur, aut contraherentur. Cùm ipse porrô Terrae globus caelo subiaceat vndique; idcirco sunt eaedem Zonae ipsi Terrae attribuitae, iuxta illud Ouidij, Vtque duae dextra caelum, totidemque finistra Parte secant Zonae, quinta est ardentior illis: Sic Onus inclusum, &c. Quin etiam Zonae Terrenae sunt, quibus propriè

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
