Latin
CAPVT XVII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 48
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. De Climatibus, deque varietate Incolarum Terra, propter Parallelos. VM Zonarum porrô distinctio antiquis non sufficeret, vt varietatem situs regionum citraAequatorem notarent: idcirco adhibendos esse plureis parallelos censuerunt, quibus quaedam veluti Zonae minores subdistinguerentur, eaeque vocatae Climata, quasi dicas Inclinamenta, siue deflexiones, à Sphaerae rectae situ. Cùm vnumquodque autem Clima ita limitarent duobus parallelis, initio ab Aequatore ducto, vt in remotiore ab Aequatore maximus anni dies esset horae dimidio, quam in breuiore, prolixior: non habuere tamen rationem primi Climatis, in altero cuius extremo maximus dies esset horarum 12. cum semisse: quasi illud foret prorsùs inhabitabile: verùm habuere quasi primum illum, in cuius altero extremo dies maximus foret tredecim horarum; quasi illeic Torrida Zona propiùs accedens ad Temperatam, habitari inciperet. Non fuere verò soliti distinguere plura Climata, quàm Digit Google quàm septem, quòd ea abundè regiones omneis tum notas comprehenderent; indigitârunt autem illa nuncupationibus locorum quorumdam celebrium, quae in singulis comprehendebantur; appellaruntque adeò ipsa, διὰ Μερόης, διὰ Σιύνης, &c.