# Institutio astronomica 5

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, AURALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/5

Scilicet ipsam Veritatem, quae non aliud à Deo est, manifestari duplici luce, Reuelationis putâ, ac Demonstrationis; & priore vti vocatam Theologiam, posteriore Mathesin solam; cùm aliarum quidem, quae dicuntur scientiarum non demonstrationes, sed conjecturę sint, nisi si qua luce Matheseos fruuntur. Denique effecisti, vt intelligerem duplex esse Templum, in quo Deus Mystas, Sacerdotesve exigat; alterum nempe ipsam Ecclesiam, in qua iuxta Diuini verbi reuelationem adoretur; alterum Systema hoc rerum, in quo agnitus iuxta characteres ineffabilis sapientiae colatur. Quamobrem & me dumtaxat voluisti è Templo in Templum transferri; quòd cum gratiarum sint diuisiones, & in domo Dei mansiones sint multae, credideris fore, vt mea qualiscumque industria posset in hac parte Diuinae familiae non inutiliter collocari. Itaque tua haec est vox, qua, vt alter Samuel (si dicere liceat) constanter vocatus mentem obediendo composui, ratus te locum in Ecclesia tenere adeò eminentem; te eâ prouidentiâ dispensare munera, quibus, vt Maximus à sacris Regi Christianissimo, es praefectus, vt resistere diutiùs puduerit; neque eam adire stationem, in qua me collocatum velles; ac pro viribus eam Spartam, quam praescriberes exornare. quin etiam probè memor cùm fuerim heroicae illius virtutis, consummataeque pietatis, qua pernosse te ab vsque Eremo, Infulisque primis praefulgentem licuit, induxi facilè in mentem, quicquid consilij caperes, non posse à summa virtute, pietateque non proficisci. Sisto proinde me iam Tibi, totique illustrissimo nobilissimoque Consessui, vt opus aggrediar sub tantis auspiciis, quod iussisti me exsequi; & praelectiones habiturus Cosmographicas, seu de Mundo; ab hymno exordiar Conditoris Mundi.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
