Latin
CAPVT XXII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 52-2
Unproofread scanNot analysed yet
Astronomicus est temporis spatium, quo reuolutio integra Aequatoris peragitur, vnà cum portione eiusdem aequatoris respondente illi Eclipticae portioni, quam interim percurrit, Sol. Nam si Sol quidem non moueretur per Eclipticam, &cum eodem Aequatoris puncto, quo à meridiano, v. c. discedit, ad meridianum rediret, tum integra vna Aequatoris reuolutio praecisè mensuraret diem; At quia Sol continuò promouetur, &dietim quidem vno proximè versus ortum gradu; heinc sit, vt puncto Aequatoris, cum quo Sol discessit, ad meridianum redeunte, Sol adhuc non redeat; sed cum vno gradu proximè posteriùs. Proximè, inquam; nam partim quidem propter Zodiaci obliquitatem, partim ob Eccentricitatem, de qua dicendum inferiùs est, nunc aliquid ampliùs, nunc aliquid minùs vno gradu addendum occurrit; ac ex eo proinde aliqua creatur inaequalitas dierum Nota verò obiter, cùm Sol motu mediocri percurrat diebus singulis minuta 59 –ex Zodiaco, seu Ecliptica, percurrere interdum duo proximè minuta ampliùs; interdum duo proximè minùs. Ciuilis est, qui pro communi Ciuitatis, nationisve lege, aut vsu, quod ad sui principium, finemve spectat, determinatur.