# Institutio astronomica 53

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/53

Vnde & quia per aestatem prolixior, quàm per hyemem est; sit, vt crepusculum aestiuum prolixius, quam hyemale sit; & in hac Vrbe, exempli gratiâ, cùm per hyemem non accedat ad horas duas, accedat tamen per aestatem proximè ad quatuor. Quin etiam obseruari potest, continuari in hac Vrbe vespertinum crepusculum cum matutino per dies octo ante, & totidem post aestiuum Solstitium; sicque ne in media quidem nocte crepusculum deficere, quòd tunc non demergatur Sol totis gradibus 18. infra horizontem, sed in ipso quidem Solstitio deficiant minuta 20. Nihil autem est opus admonere Crepusculum iri continuatum per dies tantò plureis, & euasurum etiam, in media nocte tantò clarius, quantò Sphaera fuerit obliquior; quòd Sol sit tantò propiùs ab horizonte abfuturus, quovsque supra horizontem circuitum perficiens (sub Polari nempe circulo, & vltrà diem vt continentem, ita sine vllo crepusculo creet. Praetermittendum porrò non est, obliquitatem horizontis, & parallelorum inaequalitatem causam fieri, vt cùm maximum Crepusculum per aestiuum Solstitium sit longissimum, non sit tamen breuissimum per Solstitium hibernum; sed in hac quidem Vrbe breuissimum sit sub diem primum Martij, & sub duodecimum Octobris. In Sphaera demùm Parallela esse continuum Crepusculum per dies proximè 52. quòd Sol aut descendens non citiùs, aut ascendens non tardiùs ab horizonte absit 18. gradibus secundum verticalem acceptis.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
