# Institutio astronomica 58

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/58

Acronychi occasus rariora sunt exempla; nam quòd volunt quidem Sagitarium intelligi occasu hoc occidere, cùm Lucanus expressurus crepusculum, proximè aestiuum Solstitium, ait, — — Nam Sol Laedea tenebat Sidera, vicino cùm lux altißima Cancro est, Nox tum Thessalicas vrgebat parua Sagittas; constat non posse Sagitarium occidere tunc, nisi Cosmicè, oriente putà Sole cum Geminis; ac sortiri dumtaxat posse occasum Aeronychum, dum Sol est in ipso, ac vnà cum eo occidit. Dico verò etiam heic propriè; nam minùs propriè appellant etiam Acronychum ortum, & occasum illum, qui per noctem sit, seu Sole versante infra horizontem. Nota proinde posse tam ortum, quàm occasum Cosmicum appellari Matutinum, & tam ortum, quàm occasum Acronychum, dici Vespertinum

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
