# Institutio astronomica 59

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/59

CAPVT XXI. De Ortu, Occasuque Siderum Heliaco. VI penes Solem attenditur reliquorum Siderum Ortus, & Occasus, is ab ipso Sole, qui Graecis est HNIG, Heliacus vocitari solet. Occidere porro Heliacè illud Astrum dicitur, quod, cùm prius manè, vespereve conspiceretur, ob sui à Sole infra horizontem versante distantiam, conspici deinceps posse desinit, ob Solis viciniam, ipsiusque Astri immersionem in Solareis radios; vt pote quorum splendore quicquid circumquaque est, obducitur, &, vt sic dicam, euanescit. Oriri verò illud, quòd cùm priùs foret, ob Solis viciniam, eiusque radios, inconspicuum, conspici deinceps manè, vespereve posse incipit, ob factam à Sole distantiam, emersionemque ex eius splendore. Causa autem, cur aliqua Sidera occidant manè, & oriantur vespere, est, quod suo per Zodiacum, seu in ortum motum velocioram sint, quam Sol; sicque eum manè assequantur, & vespere deserant. Huiusmodi verò est Luna, quàm constat suo in ortum motu & manè subire, & vespere exire ex radiis Solis Causa cur aliqua occidant vespere, & oriantur manè, est, quòd Sol suo motu per Zodiacum sit ipsis velocior, sicque ipsa suo splendore assequatur vespere, & deferat manè. Huiusmodi verò sunt tam Stellae Fixae, quàm tres H ij. Digitized by Google

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
