# Institutio astronomica 6

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, AURALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/6

Siquidem cum Plato, qui habitus est inter Philosophos diuinus, quaerenti quid ageret Deus, celebre illud responderit, γεωμέθεῖν τον θεον, Exercere Geometriam Deum; nihil videor facere posse, aut argumento accommodatius, aut generi vitae meae consonantius, aut Tua, totiusque Consessus celeberrimi attentione dignius; quàm si, cùm ipse quoque personam Philosophi, Christiani gerens, haud secus, quàm ille fuero responsurus, dicere adnitar, quî Deum exercere Geometriam putem. Principio verò, cùm Geometria, aut contemplando, aut agendo (ex quo distinguunt Theoremata, Problemataque) exerceatur: videri potest non incongruè intelligi neum exercere Geometriam, tam dum contemplatur, ac potissimùm sese ipsum considerat; quàm dum agit, maximè verò, Mundum creat, ac moderatur. Et de Contemplatione quidem vt primùm dicamus; supponendum profectò est, illud esse inter diuinam, humanamque discriminis, quòd humana ratiocinando, seu ex principiis ad conclusiones gradatim pergendo incedat; diuina, cui nuda, & aperta sunt omnia; cui nullum consequens est minùs manifestum, quàm antecedens; cui omnis propositio, communis sententia, seu axioma est: diuina, inquam, simplici, & citra omnem successionem intelligentia perficiatur.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
