# Institutio astronomica 63

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/63

Sic enim oum Babylonij diem auspicabantur ab exortu Solis (quod etiam num Norimbergenses faciunt.) Iudaei, & Athenienses ab occasu (quod etiam num faciunt Itali, Austriaci, Bohemi, Silesij.) Aegyptij à media nocte (quod etiamnum Mysienses, imô & Nos quoque; nisi quod videmur, vti & Germani, duplex initium facere, quatenus exactis in meridie horis 12. ab vnitate iterùm inchoamus 12. residuas.) Vmbri à meridie (quod etiamnum Arabes, & plaerique alij.) Ne memorem Astronomos inchoare quoque diem à meridie; nisi quod Tabulae Prutenicae dictae, principium statuunt in media nocte. Quae insuper varietas sit dierum Festorum, Profestorum, Comitialium, caeterorumque huiusmodi, infinitum sit dicere: cùm gens vnaquaeque suos speciatim habeat. Circa diem Artificialem, acceptumve pro mora Solis supra horizontem, illa debent sufficere, quae dicta sunt circa positum multiplicem Sphaerae. Addendum heic solùm dies Artificialeis inaequaliter crescere, ac decrescere, ob Zodiaci obliquitatem. Siquidem circa Aequinoctia crescunt, ac decrescunt admodum sensibiliter, quòd arcus diurni amplificentur, contrahanturque admodùm; circa Solstitia verò valdè insensibiliter; quòd arcus diurni ferè augeantur, aut minuantur nihil.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
