# Institutio astronomica 68

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/68

singulos Planetas horis singulis, postquàm perueneris ad vigesimam, quartam, sequatur pro hora vigesima quinta, hoc est prima diei insequentis, Planeta ille, qui diei illi nuncupationem tribuit; vt circumeundo circulum descriptum, fiet manifestum. Caeterùm in vsu Ecclesiastico, dies indigitamus nomine, ordineque Feriarum (nisi quòd loco Feriae primae dicimus rursùs Dominicam; loco septimae Sabbathum) quoniam initium veteris anni Ecclesiastici à Paschate fuit, & dies omnium Hebdomadis primae Feriati fuerunt (vtcumque iam sint non ampliùs, quàm tres) factumque est inde, vt sequentium quoque Hebdomadum dies auspicio, ac imitatione primariae illius, sint Feriae vocatae.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
