# Institutio astronomica 69

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/69

Nempe debet Luna, postquàm ad punctum redierit, in quo fuerit Soli conjuncta, duos, & ampliùs dies adhuc progredi, vt Solem, qui intereà motum non intermiserit, assequatur. Illuminationis mensem vocant illud tempus, quod fluit, ex quo primùm Luna apparet recens vesperi, quovsque iam vetus manè occultetur: estque praeterpropter 26. dierum. Solaris Mensis, si assumatur medius inter excessum, defectumque aliquantulum, est dierum 30. & horarum 10. cum proximè semisse. Cùm Mensis porro alius Astronomicus, alius Ciuilis distinguatur; Astronomicus est propriè Lunaris, tam periodicus, quàm synodicus; synodicus verò praesertim. Ciuiles autem Menses sunt, quibus Ciuitates, natiomesque variae pro institutis quaeque suis vtuntur; nam quibusdam quidem Lunares, quibusdam verò Solares placent. I iij igi zed Lunaribus vsi sunt olim Iudaei, Graeci, Romani, alij (vtuntur & iam Mohammedani) sed illis nempe synodicis. Quanquam quia semisses illi, & alia id genus fragmenta dierum ex vsu ciuili non sunt; idcircò familiare fuit, vt menses alternis 30. & 29. dierum haberentur, ac dicerentur Pleni, & Caui.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
