Latin
CAPVT XXV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 70
Unproofread scanNot analysed yet
Solaribus vsi sunt Aegyptij, sed qui tamen essent omnes dierum 30. Nam confectos quidem dies quinque ex fragmentis illis denarum horarum rejiciebant in finem anni; &confectas sex prope horas ex illis semissibus, nullo quasi habebant loco Dici &nos possumus vti; tametsi duodenas circuitus Solaris parteis inaequaliter in eos distribuamus; &sex illas horas quarto quoque anno solùm colligamus, habeamusque pro vno die, qui inter 23. &24. mensis Februarij inferatur. Praetereo lulium Caesarem fuisse, qui annum Lunarem à Romulo vsque, Numaque acceptum, in Solarem commutans, hanc mensium inaequalitatem partim retinuerit; partim fecerit, vti à Macrobio, aliisque narratur. Praetereo &varia apud varios Mensium nomina: cùm sit vulgare, nostrum quidem Martium, sequenteisque fuisse à Romulo institutos, ac nominaeos (nisi quod post Caesaris mortem Iulius dictus est pro Quintili, Augustus pro Sextili) Ianuarium autem, Februariumque fuisse additos, sicque nuncupatos à Numa: ac notum sit Graecorum menseis dici Hecatombaeonem, Anthesterionem, Elaphebolionem, &c. Iudaeorum Tisri, Marchesuan, Casseu, &c. Aegyptiorum Thoth, Paophi, Athyr, &c. ne, quid de caeteris attingam. Praetereo demùm varias dierum, partiumque mensis nuncupationes; quod genus fuere apud Romanos Kalendae, Nonae, Eidus; apud Graecos Neomenia, Decas, Eicas, &c.