# Institutio astronomica 70

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/70

Solaribus vsi sunt Aegyptij, sed qui tamen essent omnes dierum 30. Nam confectos quidem dies quinque ex fragmentis illis denarum horarum rejiciebant in finem anni; & confectas sex prope horas ex illis semissibus, nullo quasi habebant loco Dici & nos possumus vti; tametsi duodenas circuitus Solaris parteis inaequaliter in eos distribuamus; & sex illas horas quarto quoque anno solùm colligamus, habeamusque pro vno die, qui inter 23. & 24. mensis Februarij inferatur. Praetereo lulium Caesarem fuisse, qui annum Lunarem à Romulo vsque, Numaque acceptum, in Solarem commutans, hanc mensium inaequalitatem partim retinuerit; partim fecerit, vti à Macrobio, aliisque narratur. Praetereo & varia apud varios Mensium nomina: cùm sit vulgare, nostrum quidem Martium, sequenteisque fuisse à Romulo institutos, ac nominaeos (nisi quod post Caesaris mortem Iulius dictus est pro Quintili, Augustus pro Sextili) Ianuarium autem, Februariumque fuisse additos, sicque nuncupatos à Numa: ac notum sit Graecorum menseis dici Hecatombaeonem, Anthesterionem, Elaphebolionem, &c. Iudaeorum Tisri, Marchesuan, Casseu, &c. Aegyptiorum Thoth, Paophi, Athyr, &c. ne, quid de caeteris attingam. Praetereo demùm varias dierum, partiumque mensis nuncupationes; quod genus fuere apud Romanos Kalendae, Nonae, Eidus; apud Graecos Neomenia, Decas, Eicas, &c.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
