# Institutio astronomica 72

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/72

Solaris, aut constat perpetuò diebus 365, qualem iam insinuauimus fuisse vsui apud Aegyptios; constantem nimirùm ex duodecim tricenum dierum, mensibus, ac diebus quinque, qui dicti sunt ἐπαγόμενα, quasi superadjecti. Quo loco notandum; cùm illi nihil morarentur abundanteis illas quotannis horas propè sex; ideò solitum fuisse euenire, vt intra annos 1640. Aequinoctia, & Solstitia per omneis anni menseis, mensiumque dies decurrerent; quatenus, si hoc anno, v. g. Aequinoctium contingat in meridie diei 20. Martij, continget post annum hora 6. vespertina eiusdem diei; & rursus post annum, in media nocte insequenre; & iterùm post annum, hora 6. matutina diei 21. & post annum denique quartum, in meridie eiusdem diei 21: ac pari modo procedendo, post quatuor alios annos, in meridie diei 22. atque ita de caeteris. Aut annus quisque ordine quartus constat diebus 366. intercalato scilicet die; quem innuimus iam confici ex illis sex propè horis asseruatis. Notum autem est intercalationem fieri, vt Aequinoctia, & Solstitia intra eosdem menseis, mensiumque dies contineantur, neque excurrant, vt dictum est apud Aegyptios fieri. Notum etiam est annum illum quartum idcirco Bis sextilem dici, quòd cùm intercalatio fiat, die illo inter 23. & 24. Februarij interposito, dicatur illo anno bis, Sexto Kalendas Martij. Horas autem prope sex dico: quandoquidem desunt 11. proximè minuta. Ex quo proinde intelligitur nimium esse, quod additur quolibet anno Biflextili; ac posse idcirco Aequinoctia, & Solstitia excurrere sensim non procedendo, sed regrediendo; atque exinde euenisse, vt cùm tempore Concilij Nicaeni Aequinoctium vernum contingeret circiter diem Martij 21, deprehensum fuerit contingere, Patrum nostrorum memoriâ, circiter diem II. eiusdem. Adeò proinde, vt anno Christi 1582. suppressi fuerint 10. dies, vt rediret ad 21. Praetereo verò, quia haec vocata Kalendarij reformatio, facta est à Gregorio XIII. Pontifice Max.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
