Latin
CAPVT XXVI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 74
Unproofread scanNot analysed yet
Intercalabant porro eos Romani post diem Februarij 23, seu post Terminalia (vt minùs sit mirum, fuisse idem tempus delectum ad intercalandum Bis- sextilem diem) cùm Graeci potiùs intercalarent inter 5. &6. menseis; vnde quia sextus mensis erat illis Posideon, mensis intercalatus vocabatur Posideon prior. Quo modo quoque apud Iudaeos intercalatus ante 6. qui Adar, prior Adar appellabatur. Nihil heic addendum de principio Anni, quod constat exstitisse semper apud varias nationes varium. Nam cùm Aegyptij haberent vagum per totam anni seriem; coepere Iudaei Ecclesiasticum annum à mense Nisan, seu a nouilunio, quod fuit proximum verno Aequinoctio; &Ciuilem à mense Tisri, seu à nouilunio, quod fuit proximum Aequinoctio autumnali. Sic coepere Graeci ab eo, quod proximum Solstitio aestiuo; Romani à Bruma, seu ab ipso hyberno Solstitio: nisi quòd propter exspectatum à Caesare, annum instituente, sequens proximè nouilunium, vt in co die Kalendas Ianuarij, principiumve anni defigeret, euasit hocce anni principium (quo nos etiam. num vtimur) aliquot diebus Brumâ posterius. Sic alij aliis temporibus. Nihil quoque addendum de diuisione Anni in tempestates quatuor, aut treis, quas Aegyptij pridem habuisse leguntur (imò etiam menseis interdum) pro totidem annis: vt minùs sit mirum, quòd hominum vitam adeò longaeuam, seu annorum, tam numerosorum perhibuerint. Nihil rursus de temporibus, quae per repetitos annos mensurantur, vt Olympiade, annorum 4. Lustro, annorum nunc 4. nunc 5. Indictione, 15. Periodo Metonis, seu Cyclo Lunari, Numerove aureo, 19. Cyclo Solari, literarumve Dominicalium, 28. Iubilaeo 49. aut 50. Periodo Calippi, 76. Saeculo, 100. Periodo Hipparchi, 304. Periodo Dionysij, 532. Periodo Iuliana nuper excogitata à Scaligero, 7980. Anno Magno, qui non modò, pro Reuolutione iam memorata Firmamenti, sed etiam pro Restitutione omnium rerum in eundem statum, quem initio habuerint, vsurpatus est, habitusque non modò ab Astrologis 25. 36. 49. millium annorum; sed ab aliis etiam vt pauciorum, ita quam longissimè plurium.