# Institutio astronomica 78

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/78

Celebris est etiam ante Christum Epoche Iulij Caesaris, praecedens Christi Epochen annis praecisè 45. Post Christum autem celebris fuit Aera Diocletiani, siue Martyrum (qui nimirùm sub eo sunt passi in Regione Coptitarum, prope Nilum) dicitur verò etiam Aera Abyssinorum, & Aethiopum, pertinens ad annum Christi 283. Itemque Epoche Arabum, alias Hegirae, seu Fugae Mohammedis, pertinens ad annum Christi 622. & diem Iulij 15. Ac rursus Epoche Persarum, siue lesdagird vltimi Persarum Regis, quem deuicit, interfecitque Othman, pertinens ad annum Christi 631. & diem Iunij 16. Addi his potest Epoche Reformationis Kalendarij, de qua iam antè diximus, pertinens ad annum Christi 1582. & diem 5. mensis Octobris, à quo vsque habito pro decimo quinto, desunt deinceps ad annorum Iulianorum formam, dies 10. Praetereo id moris iam esse, vt tam ipsa Christi, quàm caeterae Epochas (imo & reliqua tempora) referantur ad seriem annorum Periodi, idcircô vocatae Iulianae, quòd anni, ex quibus componitur, Iuliansint. Illius modum vt percipias: cùm memoratus Dionysius Exiguus ducto cyclo Solari 28. in Lunarem 19. obtinuisset Periodum annorum 532, quibus exactis isti cycli, qui simul coepissent, simul rursùs inciperent; Scaliger hac Periodo in cyclum Inductionum, videlicet 15.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
