Latin
INSTITVTIONIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 83
Unproofread scanNot analysed yet
Et ipsos denique nunc magis, nunc minùs, quàm Solem digredi inAustrum, ac Boream. Circa Fixas denique; Non tueri eas semper eandem à punctis Aequinoctialibus distantiam, sed tendere quoque lentissimè in consequentia; &(vt visum quidem aliquibus est) inaequaliter, hoc est nunc velocius, nunc segnius. Nam Spicam Q, v. c. quam Timocharis non longè ab obitu Alexandri obseruauit praecedere punctum Aequinoctij Autumnalis octo gradibus; obseruatam esse ducentis post annis ab Hipparcho, praecedere tantum sex; &260. pòst à Ptolemaeo, non multò ampliùs gradibus tribus; ne adjiciam hoc tempore, seu annis 1500. pòst, obseruari subsequi ipsum idem punctum gradibus propè 19. Quo modo quoque Stella prima Arietis, quae Timocharidis tempore distabat solùm ab Aequinoctio Verno duobus gradibus, deprehenditur iam distare vltra gradus 28. &dictum antè obiter est stellam in extrema cauda Cynosurae, Polarem vocatam, distare solùm iam à Polo duobus gradibus, cum paullò amL. ij. pliùs semisse, quae tempore tamen Hipparchi distabat vltra 12. atque ita de caeteris.