# Institutio astronomica 84

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT H. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/84

CAPVT H. Varia genera Hypotheseon saluandis, siue explicandis huiusmodi Phaenomenis. AEC igitur sunt, aliaque id genus, quae quâ fieri possent, apparerentve, vt explicaretur, varij varia commenti sunt. Vniuersè supposuerunt omnes (Pythagoras verò, ac Plato imprimis) tametsi nobis caelestes motus inaequabiles, irregularesque appareant, debere tamen aequabileis regulareisque secundum se esse (neque enim difformitatem aliquam competere posse corporibus caelestibus, immortalibus, ac diuinis.) Quare & quaesiere quomodo per motus circulareis, aequabileisque saluari apparentia possent. Et quia generale fuit, vt id conarentur vel ex supposita quiete, vel ex supposito motu Terrae, sicque haberi potest duplex vniuersè Hypothesis: idcirco, cùm sequente libro de posteriore (seu iuxta quam Terra mouetur) dicendum sit; cognoscendum paucis heic est, quàm multiplex facta sit prior. Supposita ergo Telluris quiete, Hypothesis prima fuit Anaxagorae, Democriti, quorumdam aliorum, qui censuerunt Astra moueri liberrimis spatiis, ac nullas proinde esse Sphaeras solidas, quibus alligentur; nullum Primum Mobile, à quo abripiantur: nullum Motum secundum, quo reipsâ ferantur in ortum; sed competere solùm ipsis motum simplicem in occasum; ac illa apparere moueri in ortum, quae feruntur segniùs in occasum; sicque cùm Stellae Fixae ferantur omnium velocissimè in occasum, circuitumque absoluant intra horas 24. Lunam V. c.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
