# Institutio astronomica 85

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT H. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/85

ferri omnium segnissimè, non absoluentem puta circuitum, nisi intra horas proximè 25. Atque adeò non ipsam proprio motu moueri versus stellas orientaliores; sed deseri potius à Stellis magis occidentalibus: Neque rem carere exemplo in ijs, qui ad eandem metam inaequali cursu contendunt. Hisce adstipulati sunt recentiorum quidam, qui & addiderunt fieri motus Siderum, ac Errantium praesertim, non directè, seu per circulos parallelos versus occasum, sed obliquè, siue per Spiras; & ex hoc esse, cur ex Austro in Boream, exciorea in Austrum sensim promoueantur. Debuerunt autem etiam addere Planetas cùm retrogradi, v. c. apparent, debere cursum intendere, mouerive celerius, quàm Fixas; & tunc apparere maiores, quòd cursum demittant, siue propius Terram ferantur: aliaque id genus similia Altera Hypothesis eorum fuit; qui censuêre Astra illigata, seu quasi implantata esse Sphaeris solidis, ad quarum motum circumferrentur, & vnà cum ipsis abriperentur (si in inferioribus quidem forent) à Mobili supremo, seu primo. Atque hi quidem propriè fuere, qui inuexere Secundos motus; supponentes nempe non posse vni & eidem mobili duos per de motus competere; sed solùm, cùm vnus per se fuerit, competere posse alium ex accidenti, siue ab extrinseco; vt dum Nauta à prora in puppim, idque, v. c. in austrum mouetur per se: nam interim ex accidenti, seu ad motum nauis mouetur in partem contrariam, videlicet in septentrionem.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
